Etsi te studio grammaticae artis inductum, non solum versuum moderatione, quam pauci perviderunt, sed historiarum quoque varietate, qua scientia rerum perspicitur, praestare video, quae facilius etiam scriptis tuis perspici potest, desiderans potius scientem quam liberalem iudicem, tamen quo magis exercitatus et nonnullis etiam saepius in his rebus occupatus esse videor, ne nihil in adulescentia laborasse dicerer, et imperitorum iudicio desidiae subirem crimen, hoc velut rudimento scientiae nisus scripsi ad te, non ut imperito monstrans, sed ut scientissimum commonens.
Sphaerae figurationem circulorumque qui in ea sunt notationem, et quae ratio fuerit, ut non aequis partibus dividerentur; praeterea terrae marisque definitionem, et quae partes eius non habitentur, ut multis iustisque de causis hominibus carere videantur, ordine exposuimus. Rursusque redeuntes ad sphaeram, duo et XL signa nominatim pernumeravimus. Exinde uniuscuiusque signi historias causamque ad sidera perlationis ostendimus. Eodem loco nobis utile visum est persequi eorum corporum deformationes et in his numerum stellarum. Nec praetermisimus ostendere ad septem circulorum notationem, quo corpora aut partes corporum pervenirent et quemadmodum ab his dividerentur. Diximus etiam de aestivi circuli definitione, quaerentes, quare non idem hiemalis vocaretur, et quid eos fefellerit, qui ita senserint; et quid in ea parte sphaerae solis efficiat cursus.
In his igitur tam multis et variis rebus non erit mirum aut pertimescendum, quod tantum numerum versuum scripsserimus; neque enim magnitudinem voluminis, sed rerum multitudinem peritos convenit spectare. Quod si longior in sermone visus fuero, non mea facunditate, sed rei necessitate factum existimato; nec si brevius aliquid dixero, minus idem valere confidito, quam si pluribus esset audiendum verbis. Etenim praeter nostram scriptionem sphaerae, quae fuerunt ab Arato obscurius dicta, persecuti planius ostendimus, ut penitus id quod coepimus exquisisse videremur. Quod si vel optimis usus auctoribus effeci, ut neque brevius neque verius diceret quisquam, non inmerito fuerim laudari dignus a vobis, quae vel amplissima laus hominibus est doctis; si minus, non deprecamur in hac confusione nostram scientiam ponderari. Ideoque maioribus etiam niti laboribus cogitamus, in quibus et ipsi exerceamur et quibus volumus nos probare possimus. Etenim necessariis nostris hominibus scientissimis maximas res scripsimus; non levibus occupati rebus, populi captamus existimationem. Sed ne diutius de eo, quod neglegimus, loquamur, ad propositum veniemus et initium rerum demonstrabimus.